# Euclidis elementorum libri XV 484

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/484
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/484

basibus BC, EF, aequales, Si enim sumantur rectae IL, KM, ducanturque rectae LA, M D; erit triangulum ALI, trian gulo ABC, aequale, cum sint super baset aequales LI, BC, & inter easdem parallelas AG, IB. Eodem modo aequale erit triangulum DKM, triangulo DEF. Quare erit, ut ABC, ad DEF, ita ALI, ad DKM. Est autem, ut A LI ad DEM, ita AI, ad DK. (Nam si bases ponantur AI, DK, erunt re cta aquales LI,KM, altitudines.) Igitur & ABC, ad DEF, erit, ut AI, ad DK. Quod est propositum. QUONIAM uero est, ut ABC, ad DEF, ita parallelogrammum AGBC, trianguli ABC, duplum, ad parallelogrammum DEFH, trianguli DEF, duplum; Erit quoque AGBC, ad DEFH, ut AI, ad DK. Quod tamen eodem modo confirmari potest, si rectae ducantur LG, MH. Idem sequetur, si triangula, & parallelogramma eandem habuerini basin. Hoc uero conuertemus etiam, ad hunc modum. TRIANGVLA, & parallelogramma, quae ita se habent inter se, ut altitudines, aequales habent bases. SIT triangulum ABC, ad triangulum DEF; & parallelogrammum AGBC, ad parallelogrammum DEFH, ut altitudo Al, ad altitudinem DK. Dico eorum bases BC, EF, aequales esse. Si enim. D LC.IKE non sunt aquales, sit BC,, si fieri po test,

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
