Latin
THEOR. 5. PROPOS. 5
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 491
Unproofread scanNot analysed yet
THEOR. 5. PROPOS. 5. SI duo triangula latera proportionalia habeant; aequiangula erunt triangula, &aequales habebunt eos angulos, sub quibus &homologa latera subtenduntur. HABEANT triangula ABC, DEF, latera propor tionalia, sitque AB, ad BC, ut DE. ad EF; &BC, ad CA, ut EF, ad FD; &AB, denique ad AC, ut DE, ad DF. Dico triangula esse aequiangula, angulum scilicet A, aequalem esse angulo D; &angulum B, an gulo E; &angulum C, angulo F; sic enim anguli aequales respi ciunt homologa latera. Fiat angulus FEG, aequalis angulo B; &angulus EFG, angulo C, conue 1CE niantque rectae EG, FG, in G; eritque reliquus angulus G, reliquo angulo A, aequalis. Aequiangula igitur sunt triangula ABC, GEF. Quare ut AB, ad BC, ita GE, ad EF; Vt autem AB, ad BC, ita ponitur DE, ad EF. Igitur ut GE, ad EF, ita DE, ad EF, eandem: proptereaque aequales erunt GE, DE. Rursus, quoniam ut BC, ad CA, ita EF, ad FG; Vt autem BC, ad CA, ita ponitur EF, ad FD; s MLIBCRO VI 19 FD; erit ut EF, ad FG, ita eadem EF, ad FDsideoque aenqua 9. quinti. les erunt FG, FD. Itaque cum latera EG, FG, aequalia sint lateribus DE, DF, utrumque utrique; &basis com8. primi munis EF, erunt anguli G, &D, aequales; ac propterea re 4. primi liqui anguli GEF, reliquis angulis DEF, DFE, aequales erunt. Quamobrem cum angulus G, aequalis sit angulo A, erit &angulus D, eidem angulo A, aequalis; eodemque modo angulus DFF, angulo B, &angulus DPE, angulo C, aequalis erit. quod est propositum. Si duo igitur triangula latera proportionalia habeant, &c. Quod ostendendum erat.