# Euclidis elementorum libri XV 492

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, THEOR. 6. PROPOS. S. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/492
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/492

THEOR. 6. PROPOS. S. SI duo triangula unum angulum uni angulo aequalem, & circum aequales angulos latera proportionalia habuerint: aequiangula erunt triangula, aequalesque habebunt angulos, sub quibus homologa latera subtenduntur. SIT angulus B, trianguli ABC, aequalis angulo E, trianguli DEF, sintque latera AB, BC, proportionalia la teribus DE, EF, hoc est, sit AB, ad BC, ut DE, ad EF. aequales esse, angulum Dico reliquos angulos reliquis angulis angulo F; Ita enim scilicet A, angulo D, & angulum C, ęquales anguli homologa latera re spiciunt. Fiat angulo B, aequalis angulus FEG; & angulo C, angulus EFG; eritque, ut in praecedenti propos. dictum est, triangulum GEF, triangulo ABC, 4. sexti. aequiangulum. Q uare ut AB, ad BC, ita GE, ad EF; sed ut AB, ad BC, ita ponitur DE, 11. quinti. ad EF; igitur ut DE, ad EF, ita GE, ad eandem EF; ac 9. quinti. idcirco DE, GE, aequales erunt. Itaque cum latera DE, EF,

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
