# Euclidis elementorum libri XV 493

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, THEOR. 6. PROPOS. S. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/493
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/493

GEVCLIDGEOMXA EF, aequalia sint lateribus GE, EF, & anguli ipsircontenti aequales quoque; (nam angulo B, cui factus est, aequalis an gulus FEG aequalis est positus angulus DEF, proptereaque aequa les ad inuicem erunt anguli DEF GET,) erunt reliqui-anguli D, EFD reliquis angulis G, EFG. aequales. Cum ereo angulus G, sit aequalis angulo A, & angulus EFO, angulo C; erunt etiam angulis A, C, aequales angu li D, EFD; & ob id aequiangula erunt triangula ABC, DEF. quod est propositum, Si igitur duo triangula unum angulum uni angulo aequalem; &c. Quod erat demonstrandum. THEOR. 7. PROPOS. 7. SI duo triangula vnum angulum uni an gulo aequalem, circum autem alios angulos latera proportionalia habeant; reliquorum uero simul utrunque aut minorem, aut non minorem recto: Aequiangula erunt triangula, & aequales habebunt eos angulos, cir cum quos proportionalia sunt latera. SIT angulus A, trianguli ABC, aequalis angulo D, trianguli DEF; & latera AC, CB, circa angulum ACB, proportionalia lateribus DF, FE, circa angulum F, hoc est, sit ut AC, ad GB, ita DF, ad FE; hac tamen lege, ut quilibet reliquorum angulorum B, & E, sit uel minor recto, uel non minor. Dico aequiangula esse triangula, angulos scilicet ACB, & F, circa quos sunt latera proportionalia, nec non & angulos B, & E, aequales esse. Sit enim primo tam B, quam E, recto minor: Quo posito, si anguli ACB, & F, non sunt aequales, sit ACB, maior, quam F; fiatque ipsi F, aequalis ACG. Cum igitur, & angulus A, angulo D, ponatur aequalis, erit & reliquus AGO reliquo B, aequa32. primi in, lis; ideoque tmangula AGC, DBF, aequiangula erunt Q uare ut AC, ad CG, ita DF, 4. sexit.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
