# Euclidis elementorum libri XV 496

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/496
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/496

COROLLARIVM. Ex hoc manifestum est, perpendicularem quae in rectangulo triâ gulo ab angulo recto in basin demittitur, esse mediam proportionalem inter duo basis segmenta: Item latus utrumlibet angulum rectum ambiens, medium proportionale inter totam basin, & illud segmentum basis, quod dicto lateri adiacet OSTENSVM est enim, esse ut BD, ad DA, ita DA, ad DC; ac propterea DA, esse mediam proportionalem inter BD, & DC: Item esse ut CB, ad BA, ita BA, ad BD; & idcirco BA, mediam esse proportionalem inter CB, & BD: Denique esse ut BC, ad CA. ita CA, ad CD; ideoque CA, esse proportionalem mediam inter BC, & CD. Quod est propositum. PROBL. I. PROPOS. 9. ADATA recta linea imperatam par tem auferre. IMPERETVR, ut ex linea AB, auferamus partem tertiam. Ex A, ducatur recta AC, utcunque faciens angu lum CAB; & ex AC, abscindantur tot partes aequales cuiuslibet magnitudinis, quota pars detrahenda est ex AB, ut in proposito exemplo tres AD, DE, EF. Deinde ex F, ad B, recta ducatur FB, cui per D, parallela agatur DG. Dico AG, esse partem tertiam imperatam. Nam cum in triangulo ABF, lateri FB, parallela sit recta DG; erit ut FD, ad DA, ita BG, ad GA; componendo igitur, ut FA, ad DA, ita BA, ad GA: sed FA, ipsius AD, est tripla ex constructione; Igitur & BA ipsius AG, erit tripla, ideoque AG, erit tertia pars ipsius AB, quae imperabatur. A data ergo recta linea imperatam partem abstulimus. Q uod faciendum erat. SCHOLIOX. QUOD si ex AB; auferenda sit pars, quae contineat quatuor undecimas ipsius AB, sumendae erunt ex AC, undecim partes aequales usque ad D, punctum, ex quo ad B, recta ducatur DB; & huic parallelae EF, ex E, termino quatuor partium Nam AF, eris pars imperata. Eris enim rur sus ui DA. AE, ita BA, ad AF: Qu. re, & connentendo ut AE, ad AD, ita AF, ad AB.ES tem AE, pars continens quatuor undecimas ipsius AD, n constructione; Igitur & AF, eadem pars erit rectae AB. Quod est propositum. Non aliter detrahetur ex AB, pars complictens quotcunque partes ipsius aliquotas.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
