Latin
PROBL. 2. PROPOS. I0
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 497
Unproofread scanNot analysed yet
PROBL. 2. PROPOS. I0. DATAM rectam lineam insectam similiter secare, ut data altera recta secta fuerit. SIT recta AB, secanda similiter, ut secta est recta AC. in D, &E, hoc est, in partes, quae sint partibus AD, DE, EC, proportionales. Coniungantur datae duae lineae ad A, facientes angulum quemcun que BAC, &connectatur recta BC. Deinde ex D, E. agantur DF, EG, parallelae ipsi BC. Dico rectam AB, similiter esse sectam in F, &G, ut est secta AC, in D, &E. Nam ut AD, ad DE, ita AF, ad FG; Proportionales ergo sunt partes AF, FG, partibus AD, DE. Q uod si ducatur DH, ipsi FB, parallela, secans EG, in I, erit rursus ut DE, ad EC. ita DI, ad IH, hoc est, ita FG, ad GB; quod FG, ipsi DI, &GB, ipsi IH, aequalis sit. Quare proportionales quoque erunt partes FG, GB, partibus DE, EC. Itaque datam rectam lineam insectam similiter secuimus, ut data altera recta secta fuit. Q uod faciendum erat. SCHOEX hoc problemate colligi potest facilis admodum uiae, ac ratio diuidendi lineam rectam datam in partes quoscunque aequa les: id, quod nos ad propos. 10. lib. 1. facturos recaepimus. Sit quinque partes aequales. enim data recta AB, diuidenda in Ducta recta AC, faciente cum AB, quemcunque angulum CAB, sumantur ex ea quinque partes aequades AD, DE, EF, FG, GH.