# Euclidis elementorum libri XV 499

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, PROBL. 2. PROPOS. I0. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/499
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/499

eadem ratione, ut LI, ad IH, ita LM, ad MN: sed ut LI, ad IK, ita LI, ad IH, quod aequales sumptae sint IK, IH; igitur ut LM, ad MA, ita eadem LM, ad MN, ideoque aequal les erunt AM, MN. Non aliter ostendes MN, aequalè esse ipsi NO; & NO, ipsi OP, & OP, ipsi PB. Diuisa est orgo AB, in quinque partes aequales. Quod est propositum. ALITER. Ab extremis punctis A, & B, educantur duae rectae BC, AD, inter se parallelae; Et ex BC, abscindantur quatuor partes aquales BE, EF. FG, GH, ut sint tot partes nna minus, in quot est linea diuidenda; His NOO autem ex AD, tetidem aquales resecentur AI, IK, KL,LM. Ductis igitur rectis EM, FL, GK, HI, se cantibus rectam AB, in N, O, P, Q. dico ipsam AB, sectam esse in quinque vartes aequales. Cum enim aequales sint, & parallelae GH, IK, erunt & HI, GK. varallelae; Eademque ratione parallelae eruni GK, FL, EM. Quare cum AM, secta sit in quatuor aequales partes, erit & AQ, similiter in quatuor partes aequales diuisa, ut constas ex demonstratione huius 10. propos. Eadem ratione diuisa erit & BN, in quatuor partes aequales, eo quod BH, in totidem est partes aequales diuisa. Quare cum tam AN, quam BQ, aqualis sit singulis partibus NO, OP, PQ zerunt omnes quin que partes AN, NO, OP PQ, QB, inter se aequales. Quod est propositum. ALITER. Praeparetur prius instrumentum huic rei accommodatum in hunc modum. Ductis duabus rectis inter se parallelis utcunque CD, EF; ex atraque abscindantur partes inter se aequales quotcunque, sultem tot, in quot partediuidenda proponitur linea, & bina puncta correspondentia lineis rectis iungantur. Deinde officio circini capiatur longitudo rectae AB, diuidendae, eaque ex aliquo puncto lineae CE, ut ex E, transferatur in instrumentum ad punctum I, illius li neae, quae tot spatia terminat, in quot partes linea proponitur diuidenda, qualis in exemplo est rectae GH; ea enim includis quinque spatia. Postremo ex E, ad I, recta ducatur EI, quam dico diuisam esse in quinque aequales partes. Cum enim GK, HI, aequales sint, & parallelae, erunt quoque GH, KL, parallelae, Eodemque modo omnes lineae inter rectas CD, EF, inter! inter se parallelae ostendentur. Quare, ut ex demonstratione huius 10. propos. liquet, quemadmo dum EG, diuisa est in quinque partes aequales, ita similiter in totidem diuisa erit EI.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
