Latin
IN SEXTO LIBRO
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 50
Unproofread scanNot analysed yet
Recta perpendicularis, quae in rectangulo triangulo ab aninter gulo recto in basim demittitur, est media proportionalis duo basis segmenta: Item latus utrumlibet angulum rectum ambieus, medium proportionale est inter totam basim, &illud segmentum basis, quod dicto lateri adiacet. Datam rectam lineam in partes quoe cunque aequales diuidere. Datam rectam lineam secare in duas partes, quae habeant proportionem quamcunque datam. Si duae rectae linea secentur in binis punctis proportionaliter: Erunt quoque intermediae sectiones in eadem proportione cum quibus libes segmentis duobus. Datis duabus rectis lineis, duas alias in eadem cum illis pro portione reperire. Tribus datis rectis lineis, quartam inuenire, quae sit ad ter tiam, ut prima ad secundam. Recta linea, quae in circulo a quouis puncto diametri ipsi diametro perpendicilaris ducitur ad circunferentiam usque quae a media est proportionalis inter duo diametri segmentae perpendiculari facta sunt. Data recta linea, aliam rectam, (quae miuor non sit, quò dupla illius) ita secare, ut data recta sit media proportionalis inter segmenta huius. Recta linea media proportionalis est inter alias du rectas lineas, quae comprehendunt rectangulum quadrato illius aequale. 204. a Si tres rectae linea proportionales fuerint; ut est prima ad tertiam, ita est iriangulum super primam descriptum ad trian gulum super secundam simile, similiterque descriptum; Item triangulum super secundam ad triangulum super tertiam simile similiterque descriptum. Polygona similia, aequilatera &aequiangula diuiduntur in similia triangula, &numero aequalia, ductis e centris circulorum ipsa circunscribentium ad omnes angulos rectis lineis. 207. b.