# Euclidis elementorum libri XV 504

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/504
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/504

aequales angulos B, & F, reciproca. Quare parallelogramma AC, EG, H—G 1 aequalia erunt. Q uod est propositum. CONTRA uero, sint iam aequalia rectangula AC, EG. Dico quatuor rectas lineas AB, FG, EF, BC, esse proportionales, hoc est, esse ut AB, ad FG, ta EF, ad BC. Cum enim aequalia sint rectangula AC, EG, habeantque angulos aequales, nempe rectos B, & C; erunt latera circa hosce angulos reciproca, sicut quidem AB, ad FG, ita EF ad BC. Itaque si quatuor rectae lincae proportionales fuerint, &c. Q uod erat ostendendum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
