# Euclidis elementorum libri XV 506-3

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/506-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/506-3

dissimilis erit in his demonstratio, ut figura indicat. COROLLARIVM. Ex posteriori huius theorematis parte efficituri, quamlibet rectam lineam esse mediam proportionalem inter quasuis alias duas rectas, quae comprehendunt rectangulum quadrato illius aequale. Ex eo enim quod rectae AB, BC, comprehendunt rectangulum aequale quadrato rectae EF, ostensum fuit, esse ut AB, ad EF, ita EF, ad BC. Quare EF, media est proportionalis inter AB, & BC. PROBL. 6. PROPOS. 18. ADATA recta linea dato rectilineo simile similiterque positum rectilineum describere.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
