# Euclidis elementorum libri XV 506

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/506
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/506

extremis AB, BC, aequale est quadrato EG, hoc est, rectangulo sub medijs EF, EG, comprehenso: Quod est propositum. SED sint iam aequalia rectangulum AC, & quadratum EG. Dico esse ut AB, ad EF, ita EF, ad BC. Cum enim 15. sexti. aequalia sint rectangula AC, & EG, erit ut AB, ad EF, ita 7. quinti. FG, ad BC. Vt autem FG, ad BC, ita est EF, ipsi FG, aequalis, ad eandem BC. Quare ut AB, ad EF, ita est EF, ad BC. Si tres igitur rectae lineae sint proportionales, &c. Q uod erat demonstrandum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
