# Euclidis elementorum libri XV 507

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/507
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/507

SIT data recta AB, super quam describendum sit rectilineum rectilineo CDEFG, simile similiterque positum, Ducantur ex quolibet angulo, ut ex F, ad singulos angulos oppositos rectae lineae, quae rectilineum resoluant in trangu la CDF, DEF FGC. Deinde angulo DCF, aequalis; fiat angulus BAI; & angulo CDF, angulus ABI, coeantque rectae AI, BI, in puncto I; eritque reliquo angulo CFD, reliquus angulus AIB, aequalis, totumque triangulum AIB, toti triangulo CFD, aequiangulum. Rursus angulo FDE, aequalis fiat anguius IBH; & angulo DFE, angulus BIH; conueniantque BH, IH, in puncto H; eritque eadem ratione trianguium BHI, triangulo DEF, aequiangulum. Praeterea angulo CFG, fiat aequalis angulus AIK; & angulo FCG, angulus IAK; coeantque AK,IK, in K: eritque triangulum quoque AKI, triangulo CGE, aequiangulum. Atque ita procedatur, donec absoluantur omnia triangula rectilinei propositi, si plura extiterint. Dico igitur, rectilineum ABHIK. rectilineo CDEFG, simile esse, similiterque positum. Cum enim angulus IAB, constiturus sit aequalis angulo FCD; & angulus IAK, angulo FCG; erit totus angulus BAK, toti angulo DCG, aequalis; Eademque ratione angulus ABH, angulo CDE, aequalis erit, & reliqui reliquis, ut constat ex constructione. Quare aequiangulum erit rectilineum ABHIK, rectilineo CDEFG. Q uoniam ue ro ita est AB ad BI, ut CD, ad DF; & ita BI, ad BH, ut DF, ad DE; erit ex aequo ita AB, ad BH, ut CD, ad DE. Quare latera circa aequales angulos ABH, CDE, proportionalia sunt. Sunt autem & latera circa ęquales an gulos H & E, proportionalia, ob triangula aequiangula BHI, DEF. Rursus ita est HI, ad IB, ut EF, ad FD; & ita IB, ad IA, ut FD, ad FC; & ita IA, ad IK, ut FC, ad FG; Q uare ex aequo erit ita HI, ad IK, ut EF, ad FG; & ideo latera quoque circa angulos HIK, EFG, proportio nalia, & sic de caeteris. Quamobrem rectilinea, cum sint aequiangula, habeantque latera circa aequales angulos proportionalia, similia sunt, similiterque descripta. A datal ergo! SINT tres rectae AB, BC, CD; oporteatque inuenire quartam, quae ad CD, tertiam sit, ut AB, prima ad BC, secundam. Disponantur pri mae duae AB, BC, in directum, ut faciant rectam AC: Tertia uero CD, cum secun da BC, facias angulum C, quemcunque. Deinde ex B, ad D, recta ducatur BD, cui per A, parallela ducatur AE, occurrens rectae CD, productae, in E.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
