# Euclidis elementorum libri XV 508

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/508
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/508

Dico ED, esse quartam, hoc est, esse ED, ad DC, tertiam, ut est AB, pri ma ad BC, secundam. Hoc autem manifestum est, cum AC, EC, proportionaliter secentur in B, & D. PROBL. 5. PROPOS. 13. DVABVS datis rectis lineis, mediam proportionalem adinuenire. SINT duae rectae AB, BC, quibus media inuenienda est proportionalis, dispositae secundum lineam rectam AC. Diuisa AC, bisatiam in E, ex E, centro, & interuallo EA, uel EC, semicirculus describatur ADC; Deinde ex B, ad AC, perpendicularis educatur BD, ad circumferentiam usque. Dico BD, esse mediam proportionalem. Ductis enim rectis AD, CD, erit angulus ADC, rectus in semicirculo existens. Cum AEBO igitur ex angulo recto ADC, trianguli rectanguli ADC, deducta sit ad basin AC, perpendicularis DB; erit per corollarium 8. propos. huius lib. BD, media proportionalis inter AB, & BC Duabus ergo datis rectis lineis, mediam proportionalem adinuenimus. Q uod erat faciendum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
