Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 509
Unproofread scanNot analysed yet
constas propositum Eadem ratione erit perpendicularis EF, media proportinalis inter AE, &EC. Item GH, inter AG, &GC, &c. EX PELETARIO. DATA recta linea, aliam rectam, (quae minor non sit, quam dupla illius) ita secare, ut data recta sit media proportionalis inter seg menta huius. SIT data recta AC, &diuidenda proponatur recta AB, (qua minor non sit quam dupla ipsius AC, sed uel dupla, uel maior) ita ut inter huius segmenta, media proportionalis sit AC. Disponantur rectae AB AC, ad angulum rectum BAC, &dinisa AB, bifariam in D, ex D, centro, in teruallo autem DA, uel DB, semicirculus describatur AEB. Deinde per C, du catur ipsi AB. parallela CE, secans circumferentiam in E, puncto, a quo demit tatur ad AB, perpendicularis EF. Dico AC, esse mediam propor tionalem inter segmenta AF. FB. Ductis enim rectis AE, BE erit ut iam est demonstratum, ex coroll. 8. propos. huius lib. EF media proportionalis inter AF, &FB. Cum igitur EF, aequalu fit ipsi AC, eo quod parallelogrammum fit ACEF; (Est enum CE, ipsi AF, parallela per constractionem, &AC, ipsi EF, propter angulos rectos CAF, &EFA;) erit &AC, media proportionalis inter AF, &FB. Quod est propositum. THEOR. 9. PROPOS. 14. AEQVALIVM, &unum uni aequa lem π ο -α ο κκ lem habentium angulum, parallelogrammo rum, reciproca sunt latera, quae circum aequales angulos. Et quorum parallelogrammorum unum angulum uni angulo aequalem habentium reciproca sunt latera, quae circum aequales angulos; illa sunt aequalia. SINT duo parallelogramma aequalia ABCD, BEFG, Dico latera cirhabentia angulos ABC, EBG, aequales eum hosce angulos esse reciptoca, hoc est esse ut AB, ad j BG, ita EB, ad BC.