# Euclidis elementorum libri XV 510

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/510
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/510

Coniungantur parallelogramma ad angulos aequales, ita ut AB, & BG, unam efficiant lineam rectam. Quo facto, cum anguli ABC, EBG, sint aequales, erunt & EB, BG, una recta linea, ut ad propos. 15. lib. 1. ex Proclo demonstrauimus. Producantur iam DC, & FG, donec coeant in H. Q uoniam igitur aequalia sunt parallelo gramma DB, BF, erit ut DB, ad BH, ita BF, ad idem BH. Sed ut DB, ad BH, ita est AB, basis ad basin BH, quod parallelogramma sint eiusdem altitudinis; & similiter ut BF, ad BH, ita est basis EB, ad bosin BC: Igitur ut AB, ad BG, ita est EB, ad BC, quod est propositum. ECONTRARIO, sintiam latera circa aequales angulos ABC, EBG, reciproca, hoc est, ut AB, ad BG, ita EB, ad BC. Dico parallelogramma DB, BF, esse aequalia. Facta enim eadem constructione, cum sit, ut AB, ad BG, ita EB, ad BC; Vt autem AB, ad BG, ita DB, ad BH; & ut EB, ad BC, ita BF, ad idem BH: erit quoque ut DB, ad BH, ita BF, ad idem BH; Ac idcirco aequalia erunt parallelogramma DB, BF. Aequalium igitur, & unum uni aequalem habentium angulum, &c. Quod erat demonstrandum. THEOR. AEQVALIVM, & unum uni aequa lem habentium angulum, triangulorum, reciproca sunt latera, quae circum aequales angulos.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
