# Euclidis elementorum libri XV 513

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/513
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/513

SCHOLIOX. QVOD si polygona similia, fuerint aequilatera, & aqiangula, diuidentur quoque in similiae triangula, & numero! aequalia, ductis e centris circulorum ipsa circunscribentian ad omnes angulos rectis lineis. Sint enim polygenas milia, aequilatera, & aequiangula ABCDEF, GHIKLM, quae circunscribantur a circulis circa centra N, O, ex quibus rectae duci tur NA, NB, &c. Dico triangula NCD, OIK, simils esse. Quoniam anguli CND, IOK, aequales suns; (quod aeque submultiplices sint quatuor rectorum. Nam umrunque spacium N, & O, quatuor rectis aequiualens, ex coroll. 2. propos. 15. lib. 1. diuiditur in angulos & numero, & quentuate aequales, subtensos nimirum a basibus aqualibus, contentosque lateribus aequalibus.) Sunt autem & latera circum ipsos proportionalia, cum utrobique sit proportio aequalitatis; Similia. erunt triangula XCD, OIK. Eademque est ratio de caeteris. At uero haec triangula esse homologa totis polygonis, nul lo negocio demonstrabitur. Cum enim tota polygona sint ipsorum triangulorum aeque multiplicia, ut patet, habebunt mique eandem cum ipsis proportionem. PORRO ex hoc theoremate perfacile demonstrabium theore. theorema illud, quod iam aliter in scholio propos. 4.lib 2.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
