# Euclidis elementorum libri XV 516

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, COROLLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/516
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/516

AELIBERS. VI. Q ergo recta linea, dato rectilineo simile similiterque positum rectilineum descripsimus; Quod faciendum erat. SCHOLION. DICVNTVR autem rectilinea super lineas rectas descripta, esse similia & similiter posita, quando anguli aequales constituuntur super ipsas rectas lineas, & reliqui aequales sem per ordine se se consequuntur, nec non, & latera proportionalia. Vt triangula ABC, DEF, non solum erunt similia, sed etiam sueper rectas BC, EF, si militer de scripta, si anguli B, C, aequales fuerint angulis E, F; & ita sit AB, ad BC, ut DE, ad EF, &c. At super rectas BC, DE, non dicentur similiter esse descripta, cum anguli B, C, non sint aequales angulis D, E. Similiter re A—BIX ctangula AC, EG, similia, dicentur si militer esse descripta super rectas DC, E—F HG, quoniam ut AD, ad DC, ita est EH, ad HG, &c. At vero rectan gula AC, IG, non dicentur similiter descyipta super rectas! DC, HG, quamuis sint similia, ut manifestum est. Eadem tamen similiter erunt descripta super rectas DC, IH, uel super rectas AD, HG. Omnes autem figurae secundum constractionem huius proble matis descriptae, sunt necessario similiter positae, ut patet in rectilineis ABHIK, CDEFG, super lineas AB, & CD, descriptis. Item omnes aquilaterae figurae, & aquiangulae, sunt! quoque positae similiter. FORTASSIS autem expeditius Problema propositum conficiemus ad hunc modum. Sit dato rectilineo ABCDEE, super datam rectam G, describendum simile rectilineum, similiterque positum. Productis duobus lateribus AB, AF, circa angulum A, educantur ex A, per omnes alios angulos rectae AC, AD, AE, quantumlibes. Deinde ex AB, abscin datur AH, aequalis datae rectae G, uel certe ex ipsa AB, ulterius producta, si uidelicet G, fuerit maior, quam AB. Post haec per H, agatur recta HI, cateri BC, parallelae, & per I, recta γνε

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
