# Euclidis elementorum libri XV 517

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, EVCDIDGEOME. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/517
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/517

EVCDIDGEOME I, recta IK, lateri CD, parallela, & sic deinceps, denecom inia latera suas habeant parallelas, dempeis duobus laueribus productis AB, AF; factumq; erit, quod proponitur. Cu enim angulus A, sit communis; & angulis ABC, AFE, aquales sint anguli AHI, AML; Nec non & angulis ACB, ACO, aequaler sint anguli AIH, AIK, hoc est, toti angulo BCD, aequalis sit angulus HIK; Endemque modo angulis CDE, DEF, aequales sint anguli IKL, KLM: Aequiangula erunt rectilinea ABC. DEF, AHIKLM. Sed & latera circum aequales angulas, habent proportionalia. Cum enim triangula AHI, AIK, AKL, ALM, similia sint, per coroll. propos. 4. huius lib. triangulis ABC, ACD, ADE, AEF; Erit, ntAB, A BC, ita AH, ad HI. Rursus, ut BC, ad CA, ita HI, al IA; Et ut CA, ad CD, ita IA, ad IK: Ac proinde, es aquo, ut BC, ad CD, ita HI, ad IK, &c. Igitur, ex defin. similia sunt rectilinea ABCDEF, AHIKLM, & similiter positae. THEOR. 13. PROPOS. 19. SIMILIA triangula inter se sunt in duplicata ratione laterum homologorum. SINT triangula similia ABC, DEF, habentia angalos aequales B, & E; Item C, & F, &c. Et sit ut AB, ad BC, ita DE, ad EF. Dico triangula inter se rationem habere duplicatam eius, quam habent latera homologa BC, & EF. Sint enim primum latera BC, Ef ECE F aequalia; eruntque propterea triangula inter se aequalia, habebuntque proportionem aequalitatis, quemadmodum & latera homologa; Atqui proportio ęqua litatis duplicata solum efficit proportionem aequalitatis: (Positis enim tribus magnitudinibus aequalibus, dicetur pri ma ad tertiam habere proportionem duplicatam proportio nis, quam habet prima ad secundam, ut constat ex definia - i tione 10. lib. 5.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
