Latin
EVCDIDGEOME
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 518
Unproofread scanNot analysed yet
cum tamen prima ad tertiam habeat propor tionem aequalitatis, sicuti &prima ad secundam.) Igitur tria gulum ABC, ad triangulum DEF, proportionem habet duplicatam eius, quam habet latus BC, ad EF. Quod est propositum SIT sceundo BC, latus latere EF, majus; &ex BC, ab scindatur rectis BC, EF, tertia proportionalis BG, dueaturque 11. sexti. recta AG. Quia igitur est ut AB, ad BC, ita DE, ad EF; erit permutando ut AB, ad DE, ita BC, ad EF: Vt autem BC, ad EF, ita est per constructionem EF, ad BG: Vt ergo AB, ad DE, ita erit EF, ad 11. quinti. BG. Quare cum triangula ABG, BGCE T DEF, habeant latera circa angulos B, E, aequales reciproca, ipsa inter se aequalia erunt; &propterea ut triangulum 15. sexti. ABC, ad triangulum DEF, ita erit triangulum ABC, ad 7. quinti. triangulum ABG; Vt autem triangulum ABC, ad trian gulum ABG, eiusdem altitudinis, ita est basis BC, ad ba 1. sexti. sin B G. Igitur ut triangulum ABC, ad triangulum DEF. ita est BC, ad BG. Atqui cum tres lineae BC, EF, BG, sint proportionales, erit proportio primae BC, ad tertiam BG, duplicata proportionis BC, primae ad EF, secundam. Quare &triangulum ABC, ad triangulum DEF, proportionem habet duplicatam proportionis BC. ad EF. Similia igitur triangula inter se sunt, &c. Q uod erat demonstrandum.