# Euclidis elementorum libri XV 521

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, LEMMA!. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/521
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/521

LEMMA. QUOD autem aequalia rectilinea similia simliterque descripta, qualia sunt GO, RV, consistant super rectas aequales, ita ostendetur. Si enim inaequales sunt GH, RS; sit GH, maior. Cum igitur, ob similitudinem rectilineorum, sit ut GH, ad HO, tia RS, ad SV; Ponatur autem GH, maior quam 14. quinti. RS; erit quoque HO, maior quam SV; & propterea rectilineum GO, maius rectilineo RV, cum bet intra ipsum possit constitui; quod est absurdum, cum sit contra hypothesin. Non ergo inaequales sunt rectae GH, RS. quod est propositum. ALITER. Sint duo rectilinea ABC, DEF, aequalia, & similia similiterque posita. Dico latera homologa, cuiusmodi sunt rectae AB, DE, eße aequa lia. Si enim no tredantur aequalia, sit AB, maius, quam DE; inueniaturque rectis AB, DE, tertia propertionalis G. Quoniam ergo est, ut AB, ad DE, ita DE, ad G; Est autem AB, maior, quam DE: Erit quoque DE, maior, quam G; ac propteres multo maior AB, quam G. Vt uero AB, ad G, Ea est rectilineum ABC, ad rectilineum DEF, eo coroll. propos. 19. uel 20. huius lib. Igitur cum AB. maior sit, quam G, erit quoque rectilineum ABC, maius rectilineo DEF: quod est absurdum, cum positum sit aequale. Non ergo maior est AB, recta quam recta DE. Sed neque minor erit eadem ratiore, ne; quia & rectilineum ABC, minus ostenderetur rectilineo DEF; quod est contra hypothesin. Quare aequales sunt rectae AB, DE.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
