Latin
DEUCLID GEONI
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 529
Unproofread scanNot analysed yet
THEOR. I8. PROPOS. 24. IN omni parallelogrammo, quae circa diametrum sunt, parallelogramma &toti, &inter se sunt similia. ESTO parallelogrammum ABCD. in quo ducatur diameter AC, &per quodlibet eius punctum I, ducantar duę rectae EF, GH, parallelae lateribus parallelogrammi. Dico parallelogramma circa diametrum, nempe EG, FH, similia esse &toti parallelogrammo, &inter se se. Quod enim aequiangula sint toti, facile ostendetur ex propos. 29. lib. 1. Nam angulus GAE, idem est qui angulus BA D; &angulus externus AE I, aequalis interno; ADC; &angulus AGI, externus inArterno AB C; &angulus EIG, externus, interno BFI; &hic externus interno B. CD. Quare aequiangulum est EG, ipsi BD: Et eadem ratione eidem BD, ęquiangulum erit FH. Q uod autem latera circa aequales angulos habeant proportionalia lateribus totius, hoc modo demonstrabimus. Cum triangulum AGI, aequiangulum sit triangulo ABC; &triangulum AEI, triangulo ADC, ut perspicuum est ex 29. propos. lib. 1. uel etiam ex coroll propos. 4. huius lib. erit ut AB, ad BC, ita AG, ad GI; arque ita latera circa angulos B, &G, proportionalia sunt. Ruisus erit ut BC, ad CA, ita GI, ad IA; Item ut CA, ad CD, ita IA, ad IE. Ex aequo igitur, ut BC, ad CD, ita GI, ad IE; ac propterea &latera circa angulo, BCD, GIE, proportionalia existunt. Non aliter demonstrabuntur latera circa reliquos angulos aequales, esse proporti nalia. Q uare per definitionem, simile erit parallelogrammum EG, toti parallelogrammo BD. Eadem arte ostendes parallelogramum mum FH, simile esse eidem parallelogrammo BD; atque 21. sexti. adeo &ipsa inter se similia erunt. In omni ergo parallelogrammo, quae circa diametrum sunt, &c. Quod crat ostendendum.