Latin
EUCLIDGEOM
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 534
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si AF, CF, non dicantur efficere lineam rectam; ducatur to tius paralle ogrammi diameter AC, secans latus EF, in H puncto, per quod ipsi FG, paral ela agatur HI. Q uoniam igitur parallelogramma BD, EI, sunt circa eandem diametrum AHC, ipsa ΑΓG 14. sexti. erunt similia, similiterque posita. Q uare erit ut BA, ad AD, ita EA, ad AI: Sed ut BA, ad AD, ita quoque est EA, ad AG; quod parallelogramma BD, EG, 11. quinti. I ponantur fimilia, similiterque posita. Igitur erit ut EA, ad Al, ita EA, ad AG. Ac propterea aequales erunt rectae quinti. AI, AG; pars, &totum; quod est absurdum. VOD si dicatur recta AHC, secare alterum latus FG; Tunc ducta HI, parallela ipsi EF; erunt