# Euclidis elementorum libri XV 538

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SELIBERVIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/538
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/538

Dico paralselogrammum AD, ad dimidiam AC, applicatum, deficiensque parallelogrammo CE, maximum esse omnium, quę secundum AB, rectam applicantur, deficiuntque parallelogrammis sim libus similiterque positis ipsi CE. Sumpto enim puncto G. utcunque in diametro BD, & ductis per G. rectis FGI, KG, quae sint parallelae rectis AB, BE; erit parallelogrammum FK, secundum rectam AB, applica tum deficiens parallelogrammo KI, quod ipsi CE, simile est, similiterque positum, cum sit circa eandem cum CE, dia 24. sexti. metrum. Quoniam uero complementa CG, GE, aequalia 13. primi sunt; si addatur commune KI, erunt quoque aequalia CI KE: Est autem CI, aequale ipsi CF, propter bases aequales 16. primi AC; CB. Igitur & CF, KE, aequalia erunt; additoque communi CG, aequalia erunt parallelogrammum AG, & gnomon LM. Quare cum CE, majus fit gnomone L. M, (continet enim CE, praeter gnomonem parallelogrammum adhuc DG,) erit quoque AD, aequale existens ipsi CE, propter bases ęqua 36. primi les AC, CB, majus quam patallelogrammum AG, eodem pa rallelogrammo DG. Eodemque modo ostendetur AD, maius esse omnibus parallelogrammis, quae ita secundum rectam AB, applicantur, ut punctum G, sit inter puncta B, & D, hoc est, quae occupant maiorem lineam dimidia AC, habentque minorem altitudinem, quam AD; dummodo defectus similes sint ipsi CE. ALITER demon strabitur AD, majus esse parallelogrammo AG, hoc modo. Parallelogramma RD; DI, sunt 36. primi ae qualia, cum bases HD, DE, sint aequales: Est autem DI, majus quam GE, hoc est, quam complementum CG, sibi 43. grimi aequale, parallelogrammo DG; Igitur & FD, majus erit, quam CG, parallelogrammo eodem DG. Ac idcirco addito communi CF, maius erit AD, quam AG, parallelogranmo eodem DG. QVOD si punctum G, sumatur in diametro BD, produ cta extra patallelogrammum CE. Tunc ducta per G, recta HM,

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
