Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 545
Unproofread scanNot analysed yet
secundam, ita tertia CH, cum sexta BG, ad BD, quartam Sunt autem prima CK, &quinta BK ssimul. aequales secundae BC; ergo tertia CH, &sexta BG, simul aequales quoque erunt quartae BD. In rectangulis igitur triangula, figura quaeuis, &c. Q uod erat ostendendum. ALITER. Cum triangulo ABC, simile sit triangulum KAC, sintque homologa latera ipsorum BC, CA; (Nam est ut BC, ad CA, in trangulo ABC, ita CA ad GK, in triangulo KAC) habebit triangulum KAC, ad triangulum ARC, duplica tam froportionem eius, quam habet CA, ad BC. Habet autem &figura CH, ad figuram BD, proportionem dupli catam pro portionis CA, ad BC. Quare erit ut triangulum KAC, ad triangulum ABC, ita figura CH, ad figuram BD. Eadem ratione ostendetur esse, ut triangulum KBA, ad triangulum ABC, ita figuram BG, ad figuram BD. Q uoniam ergo ruisus est, ut KAC, prima quantitas ad ABC, secundam. ita CH, tertia ad BD, quartam; Item ut KBA, quinta ad ad ABC, secundam, ita BG, sexta ad BD, quartam; erit &prima KAC, composita cum quinta KBA, ad secundam ABC, ita composita tertia, CH, cum sexta BG, ad quartam BD. Sunt aute KAC, KBA, prima &quinta simul, aequa les secundae ABC: Igitur &CH, BG, tertia &sexta simul, aequales erunt quartae BD. ALITER.