# Euclidis elementorum libri XV 546

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/546
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/546

Vt quadratum rectae AC, prima quantitas, ad quadratum rectae BC, secundam quantitatem, ita est figura CH, tertia quantitas, ad figuram BD, quartam quantitatem, cum utraque proportio sit duplicata proportionis AC, ad BC. Simuiter erit ut quadratu rectae AB, quinta sexti,* quantitas, ad quadratum rectae BC, secundam quantitatem, ita figura BG, sexta quantitas, ad figuram BD, quartam quan titatem. Quocirca erit, ut prima quantitas cum quinta, nem24. quinti pe quadratu recię AC, cum quadrato rectae AB; ad secundam, hoc est, ad quadratum rectae BC, ita tertia quantxas cum sexta, nimirum figura CH, cum figura BG, ad quartam, nempe ad figuram BD: Sunt autem, quadrata rectarum AC, AB, simul aequalia quadraro rectae BC. Igitur & fi47. primi gurae CH, BG, figurae BD, aequales erunt.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
