Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 547
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur figura super BC, eisdem figuris super AB, BC, aequa lis ponatur; erunt figurae super CD, BC, inter se aequales, ec propterea rectae CD, BC, aequales erunt, ut constat ex lemmate! ἐπιίπει, piopos. 22. huius lib. Quoniam igi tur latera AD, AC, rrian guli ADC, aequalia sunt lateribus AB, AC, trianguli AEc; &basis DC, ostensa est quoque aequalis basi BC zerunt anguli 8. rimi DAC, BAC, aequales. Quare cum DAC, rectus sit, ex constructione, rectus quoque erit BAC; quod est propositum. si 7 -THEOR. 22. PROPOS. 32. SI duo triangula, quae duo latera duobus lateribus proportionalia habeant, secun dum unum angulum composita fuerint, ita lut homologa eorum latera sint etiam parallela; tum reliqua illorum triangulorum latera in rectam lineam collocata reperientur HABEANT triangula ABC, DCE, latera AB, AC, la teribus DC, DE, propottionalia, ut quidem AB, ad AC, ita DC, ad DE; componanturque ad angulum ACD. ita ut latera homologa AB, DC; Item AC, DE, inter se sint parallela. Dico duo latera reliqua BC. CE, rectam componere lineam. Cum enim parallelae sint AB, DC, erit angulus A, alte 29. primi no ACD, aequalis: Eademque ratione angulus D, cidem ACD, aequalis erit; ac pro pterea A, &D, inter se quoque existent aequales. Q uoniam igitur triangula ABC, DCE, habent lateia circa aequales angulos A, &D, proportionalia; ipsa erunt inter, inter se aequiangula, habebuntque aequales angulos B, &DCE. Additis ergo aequalibus A, &ACD, erunt duo anguli B, &A, duobus angulis DCE, ACD, hoc est, angulo ACE, aequales. Rursus addito comniuni ACB, fient tres anguli trianguli ABC, duobus angulis ACE, ACB, aequales: Sed illi tres aequales sunt duobus rectis; ergo &duo ACE, ACB, duobus erunt rectis aequales: Ac idcirco BC, CE, unam rectam lineam constituent. Itaque si duo triangula, quae duo latera duobus lateribus proportionalia habeant, &c. Q uod erat demonstrandum.