# Euclidis elementorum libri XV 548

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIORVNV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/548
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/548

SCHOLIORVNV DEBENT autem praedicta duo triangula ita secundum vnum angulum esse composita, vt vterque angulorum a lateribus proportionalibus comprehensus, alternus sit illi angulo, secundum quem triangula componuntur; veluri in schemate thec rematis factum esse vides. Nam angulo ACD, secundum quem triangula sunt composita, alternus est tam angulus A, quam angulus D, quorum uterque lateribus proportionalibas continetur. Hinc enim efficitur, angulos A, & D, esse aequa les, & propterea triangula esse aequiangula; atque adeo ex BC, CE, vnam rectam lineam componi, vt ex demonstratione liquet. QUOD si vterque angulorum lateribus proportionalibus secundum quem comprehensus non fuerit alternus angulo, triangula componuntur, licet reliquae hypotheses theorematis Nam duo triâm. seruentur, non colligitur necessario conclusio. gula ABC, DBE, habent duo latera AB, AC, duobus lateribus DE, DB, proportio. nalia, vt quidem AB, ad AC, ita DE, ad DB; compositaque sunt ad angulum CBD, AC, DB, sint is a vt tam homologa latera AB, DE, quam parallela: Nihilominus reliqua duo laterae CB, BE, non quod angulo constituunt vnam lineam rectam; propterea CBD, non sit alternus vterque angulorum immo neuter eorum, ut perspicuum est. Quamobrem demonsi ratio sheorematis locum non habet . THEOR. 2. PROPOS. 33. IN aequalibus circulis, anguli eandem habent rationem cum peripherijs, quibus insistunt, sine ad centra, siue ad peripherias constituti insistant: Insuper uero & sectores, quippe qui ad centra consistunt.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
