Latin
SCHOLIORVNV
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 549
Unproofread scanNot analysed yet
SINT duo circuli aequales ABC. EFG, quorum centra D, H; sumanturque ex circulis duo arcus quicunque! BC, FG, quibus ad centra quidem in sistant anguli BDC, FHG; ad circunferentias uero anguli BAC, FEG. Di. co esse ut arcum BC, ad arcum FG, ita angulum BDC, ad angulum FHG; &angulum BAC, ad angulum FEG; §orem BDC, qui rectis BD, DC, &arcu BC, continetur, ad sectorem FHG, quem comprehendunt rectae FH. HG, &arcus FG. Ductis enim rectis BC, FG, applcentur ipsis in circulis aequales rectae, CI, quidem ipsi BC, At uero GK, KL, ipsi FG: ducanturque rectae ID, AH, LH. Quoniam igitur aequales sunt rectae BC, CI, erum quoque aequales arcus BC, CI, ac propterea anguli BDC, CDI aequales erunt. Eadem ratione aequales erunt &arcus FG, GK, KL, &anguli FHG, GHK, KHL. Quam multiplex ergo est arcus BCI, ipsius arcus BC, tam multiPlex erit argulus BDI, seu aggregatum angulorum prope centrum D, insistentium arcui BCI, anguli BDC: Et qua muluplex est arcus FGKL, ipsius arcus FG, tam multiplex erit angulus FHL, seu aggregatum angulorum prope centrum H, arcui FGKL, insistentium, anguli FH G: quia in tot angulos aequales diuisi sunt anguli BDI, FHL, in quot arcus aequales secti sunt arcus BCI, FGKL. Q uoniam uero si arcus BCI, aequalis fuerit.