# Euclidis elementorum libri XV 557

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, ALITER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/557
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/557

ALITER. Sit rursus inter rectilinea A, & E, perquirendum medium proportionale. Constiina tur ipsi A, aequale parallelogram mum quodcunque CDEF; Ipsi vero B, aequale parallelogrammum EGHI, simile nero si militerque positum ipsi CDEF. Connectanturque haec parallelogramma ad angulos aequales, ut DE, EI, efficiant unam lineam, ac propterea, per ea, quae ad 15. propos. 1.lib. demonstra uimus, una quoque linea componatur ex FE, EG; perficia turque totum parallelogrammum KL. Dico vt rumliber EK. vel EI, medium esse proportionale inter DF, GI, hoc efr, inter A, & B. Cum enim similia sint, similiterque posita DF GI, erit vt DE, ad EF, ita EI, ad EG. Permutando ergo vt DE, ad EI, ita FE, ad EG. Vt autem DE, ad EI, ita DF ad EK; & ut FE, ad EG, ita EK, ad GI. Igitur vt DF ad EK, ita EK, ad GI, &c. QUOD etiam in hunc modum confirmari potest. Cum DF, GI, similia sint, similiterque posita, consistent ea circeaindem diametrum. Quare complementa LA, EL, aequaelia erunt. Vt autem DF, ad EK, ita est EL, ad GI, es qued vtraque proportio eadem sit proportioni DE, ad EI. Igitur erit, vt DF, ad EK, ita EK, ad GI. DATO rectilineo duo rectilinea aequalia con stituere, quae similia sint, similiterque descripta cuicunque rectilineo, habeantque inter se proportionem propositam quamcunque. SIT datum rectilineum A, dataque proportio rectae B, ad C, oporteatque constituere duo rectilinea, quae ipsi A, aequalia sint, hs beantque proportionem, quam B, & C; ac similia similiterque po sitae sint rectilineo cuiuis D. Constituatur rectilineum EFGF, equale ipsi A, & simile similiterque positum ipsi D. Diuse de inde! Dię deinde latere eius EH, in I, secundum proportionem B, ad C. (quod facile fiet, si conficiatur vna linea ex B, & C. Nam tunc 10. sexti. similiter secanda eris EH, &c.) describatur circa EH, semiciculus EKH, & ex I, ducatur ad EH, perpendicularis IK, con nectanturqe recta EK, HK. Describantur iam ex EK, KH 18. sexti. rectilinea EKLM, KHNO, ipsi. E.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
