# Euclidis elementorum libri XV 562

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, LVCLIDGEOME. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/562
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/562

Cum enim sit, vt EI, ad IF, ita EG, ad GF: Item vt EI, ad IF, ita BI, ad IC; Erit quoque ut EG, 11. quinci. ad GF, ita BI, ad IC, quod est propositum. OMNE quadrilaterum a duabus diametris XII. se mutuo secantibus diuiditur in quatuor trian gula proportionalia. DIVIDANT diametri AT, BD, se mutuo secantes in E, quadrilaterum ABCD. Dico quatuor triangula AED, CED, AEB, CEB, esse proportionalia. Erit enim vt 1. sexti. AE, ad EC, ita triangulum AED, ad triangulum CED;& triangulum AEB, ad triangulum CEB. Quare vt triangulum AED, ad triangulum CED; ita triangalum AEB, ad triangulum CEB. Eademque ratione ostendes eße ut BEA, ad DEA, ita BEC, ad DEC, cum viraque propotio eadem sit proportioni BE, ad ED. Constat ergo propesitum. XIII. ADATO puncto in latere trianguli lineam rectam ducere, quae triangulum diuidat in duo segmenta secundum proportionem datam. SIT triangulum ABC, oporteatque a dato puncto D, in eius latere BC, lintam rectam ducere, quae triangulum secet in duo segmenta secundum proportioAEnem datam E, ad F. Diuidatur BC, in G, secundum proportionem E, ad F, cadatque primo punctum DCBD C G, in datum punctum D, ducaturque recta DA. Quoniam igicur est vt RD, ad DC, ita triangulum BDA, ad triangulum 1. sexii. CDA, secabit recta DA, triangulum datum secundum propor tionem datam BG, ad GC, hoc est, E, ad F. CADAT secundo punctum G, inter C, & D. Ducatur ergo recta DA, cui per G, parallela agatur GH, coniungaturque recta DH. Dico rectam DH, secare triangulumdeum secundum proportionem datam, hoc est, esse trapezium BHA, ad irtangulum CDH, nL, ad AE— F—f F, seu vt EG, ad GC. Ducta euim recta GA, erunt triangula HGA, B DCBD EC GHD, aequalia, cum sint super [37. primi eandem basin GH, & inter easdem parallelas GH, DA.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
