# Euclidis elementorum libri XV 566

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, LVCLIDGEOME. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/566
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/566

Erit vt prius, sicut EB, prima ad BA, tertiam, ita rectangulum HK, supra AH, secundam (sumpta enim fuit AH, ipsi BG, secundae aequalis) ad rectangulum BD, supra tertiam AB, quod est simile similiterque descriptum. EODEM modo, si supra AB, constitutum fuerit quod cunque rectilineum, erit quod ex BG, illi simile, similiterque positum describitur, ipsius duplum. Atque in hunc modum semper eam proportionem habebit rectilineum ex BG, ad recti lineum simile ex AB, quam habere ponetur recta EB, ad rectam BA, ex constructione. PERSDICVVM autem est, hanc operationem vna cum eius demonstratione a nostra antea tradita non differre, nisi quod hac simul tradat inuentionem mediae proportionalis. Hanc enim ob causam Albertus coniungit in rectum, & continuum lineas EB, BA, quae proportionem habent datam, vt statim, vna operatione, mediam proportionalem obtineat, &c.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
