# Euclidis elementorum libri XV 571

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, ELEMENTI SEXTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/571
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/571

Respondemus, huius recausam esse, quod omnis numerus minor cuiuslibes maioris aut pars est, uut partes, cer propos. 4. huius lib. ostendetur; pari quidem, cum ipsum metitur, partes uero, cum non metitur. At in magnitudinitus longe alitor se rec habet. Non enim, gropoIsitis duabus magnitudinibus inaequalibus, necestario minor aut pars, aut partes est maioris, cum ec persaepe sitit incommepsurs biles, ut aperte liber decimus demonstrabit, atque adeo minor nullo modo contineat plures partes maioris. Nam solum in ma gnitudinibus commensurabilibus, minor maloris partes plures comprehendit, si illum non metiatur. Recte igitur Euclides in quinto lib. partem duntaxat in magnitudinibus, hic antem in numeris & partem, & partes explicauit. MVLTIPLEX uero maior mino ris, cum maiorem metitur minor. QVEMADMODVM ille solum numerus minor, maisris pars dicitur, qui maiorem mecitur, ita quoque ille tamummodo numerus maior, minoris appellatur multiplex, quem minor metitur; adeo ut numerus maior, cuius minor est pars, sit nicissim minoris multiplex. Vt numerus 6. pars est numeri 30. & hic illius multiplex est, &c. Si vero maiorem minor non metiatur, nullo modo erit maior minoris multiplex. Si enim maior minoris multiplex esset, metiretur minor maiorem, per hanc definitionem. Et vicissim, si masor minoris non fueris multitiplex, minor maiorem non metietur. Nam si metiretur minor maiorem, esset per hanc defin. maior minoris multiplex. OLICBERO. VII. B 235 VI. PAR numerus est, qui bifariam diuiditur. VT omnes hinumeri 4810. 40. 100. 1000. pares vocantur, quoniam diniduntur bifariam, siue in duas partes aequalas, cum eorum dimidia sint 2. 5. 20. 50. 500.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
