Latin
ELEMENTI SEXTI
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 572
Unproofread scanNot analysed yet
VII. IMPAR uero, qui bifariam non diuiditur. Vel, qui unitate differt a pari. OMNES hi numeri 5. 11. 15. 37. 101. 1001. impares nominantur, quia bifariam diuidi nequeunt. Vel certe, quia unitate differunt ab his paribus 4. 10. 14. 36. 100. 100c. uel etiam ab lus 6. 12. 16. 38. 102. 1002. Ex hoc autem loco perspicue colligi potest, vnitatem in numeris prorsus esse indiuiduam. Si enim diuideretur, omnis numerus impar haberet dimidium; atque adeo hifariam diuidi posset. Nam huius impa ris 11. dimidia pars essent quinque vnitates &semis: cuius contrarium Euclides hac definitione docuit. VIII. PARITER par numerus est, quem par numerus metitur per numerum pare. QVIA numerus parest, qui bisariam diuiditur, fi: vt quemlibet parem aliquis numerus par, seltem binarius, metie tur. Numerus igitur ille par, quem par numerus metitur per numerum parem, pariter par nominatur. Cuiusmodi es. numerus hic par 32. Metitur enim ipsum par numerus 8. per numerum parem 4. Ita quoque par numerus 24. pariter par nuncupabitur, cum eum par numerus 4. nuiatur per numerum parem 6. &c. PARITER autem impar est, quem par numerus metitur per numerum imparem.