Latin
BALIBERS. VII
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 574
Unproofread scanNot analysed yet
BALIBERS. VII. . clidis instituto, vt perspicuum est &ex definitionibus traeditis in quibus non reperitur dictio ist. ,tantum, quam illi apponue, &ex propor. 32. 33. 34. lib. 9. ubi manifeste omnem numerii parem, quem aliquis par per parem metitur, pariter parem uppel lat; illum vero, quem aliquis par metitur per imparem, pariter imparem; eum denique, quem par numerus metitur &per parem numerum, &per imparem, vocat pariter parem, &pariter imparem; demenstratque omnes numeros a binario duplot, quales sunt 2. 4. 8. 16. 32. 64. 128. &c. eße pariter paris tan tum, hoc est, pares numeros eos metiri per pares numeros tantum; Numeros vero, qui dimidios impares habent, pesse pariter impares tantum, id est, pares numeros eos metiri per numeros impares duntaxat, cuiusmodi sunt 6. 10. 14. 18. 22. &c. Xumeros denique, qui nec a binario dupli sunt, nec dimidios habent impares, pariter pares esse, &pariter impares, vt sunt 12. 20. 24. 28. 36. &c. Itaque vult Euclides in demonstrationibus illarum propositionum, hos postremos numeros, aliosque similes, vere esse, secundum traditas definitiones, pariter pares; rur sus eosdem dici recte pariter impares, quanquam nec solum pa riter pares, nec solum pariter impares illi sint. Sed haec planius in lib. 9. intelligentur. IMPARITER vero impar numerus est, quem impar numerus metitur per numerum imparem. VT hic numerus impar 15. impariter impar dicitur, quoniam numerus impar 3. eum metitur per 5. numerum imparem Sic quoque hi numori impares 9. 21. 25. 27. 33. 35. 39. 135. 2025. &alij infiniti, impariter impares nominantur. XI. PRIMVS numerus est, quem unitas sola metitur. QVOO si numerum quempiam nullus numerus, sed sala vnitaa metiatur, ita vt neque pariter par, neque pariter impar neque impariter impar possit dici, appellabitur numerus promus; Nam eos sola vuitas metitur. reug 8. XII. ē εr -PRIMI inter se numeri sunt, quos sola unitas, communis mensura, metitur.