# Euclidis elementorum libri XV 581

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, DENIQVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/581
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/581

SOLIDVM quoque illum numerum vocas cubum, qui est aequaliter aequalis aequaliter, id est, cuius unitates in longum, latum, atque prosundum dispositae, cubum Geometricum referunt, ita vt omnes eius dimensiones, nimirum longitudo, latitu do, & altitudo, siue profunditas, aequales sint; Vel qui ex mul tiplicatione mutua trium aequalium humerorum inter se predu citur. Qualis est numerus 27: contentus sub numeris aequalibus 3. 3. 3. siue ex eorum multiplicatione mutua procrentias, cu ex 3. in 3. fiat numerus 9. & ex 9. in 3. gignatur numerus cubus! 27. Omnes enim illius vnitates in formam solidam redactae referunt perfectum cubum Geometri cum, existuntque tam in longitudine, & latitudine, quam in profunditate, ires unitates. Quare ipse numerus. 27. est aequa. ir aqualis aequaliter QUVLIBET wero trium numerorum aequalium, sub quilus cubus continetur, vel ex quorum mutua mulriplican ne procreatur, Geometris latus cubi, plerisque autem Ariometicis radix dicituri XX.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
