# Euclidis elementorum libri XV 584

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, DENIQVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/584
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/584

eandem proportionem ad aliquos, est illorum uel aeque multiplex, uel eadem pars, uel eadem partes; Vel certe illos aequali ter continet, eandemque insuper illorum partem, uel partes, secundum hanc eandem definitionem; manifestum est, numeros, qui ad eundem eandem habent proportionem, vel ad quos idem eandem proportionem habet, aequales esse. PARI ratione infertur, maioris numeri ad eundem, maiorem proportionem esse, quam minoris. Et contra, eiusdem ad minorem, maiorem esse proportionem, quam ad maiorem. Item numerorum illum, qui ad eundem habet maiorem proportionem, maiorem esse: Ad quem autem idem habet maiorem proportionem, minorem esse. Quae omnia perspicua sunt, si recte haec definitio intelligatur. XXI. SIMILES plani, & solidi sunt, qui pro portionalia habent latera. NON necesse est, ut planus numerus plano numero sit similis, quaelibet duo illius latera quibusuis duobus lateribus hu ius esse proportionalia; sed satis est, illum habere aliqua duo latera, quae sint proportionalia quibusdam duobus lateribus hu ius. Nam hac ratione erunt eorum latitudines longitudinibus proportionales, si secundum suas vnitates in formam planam redi gantur, prout latera assumpta exigunt. Vt numeri plani 24. & 6. similes sunt, quonia illius latera 6. 4. proportionalia sunt lateribus huiuc 3. 2. quamuis his eisdem non sint proportionatia alia illius latera, nempe 8. 3. uel 12. 2. EODEM modo, vt duo numeri solidi similes sint, non requirituJritur, ut quaeuis tria unius latera proportionalia sint tribus quibus libet lateribus alterius; sed sufficit.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
