# Euclidis elementorum libri XV 586

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, DENIQVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/586
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/586

XXIII. NVMERVS numerum metiri dicitur per illum numerum, quem multiplicans, uel à quo multiplicatus, illum producit. VT numerus 4. metiri dicitur numerum 12. per 3. quia mul tiplicatus secundum 3. producit 12. Eademque ratione numerus 3. eundem numerum 12. metietur per 4. cum ex multiplicatione 4. in 3. numerus 12. producatur. Hoc autem ita esse, hacq ratione fiet perspicuum. Cum numerus 4. metiatur 12. per 3. faciet 4. ipsum 12. toties compositus, quoties est unitas in 3. Quare per defin. 15. numerus 3. multiplicans numerum 4. producet 12. Quia uero vt propos. 16. huius lib. ostendemus, idem numerus producitur ex multiplicatione 4. in 3. qui ex 3. in 4. manisestum relinquitur eundem numerum 12. procreari, si numerus 4. multiplicet numerum 3. XXIIII. PROPORTIO numerorum est habitudo quaedam unius numeri ad alterum, secundum quod illius est multiplex, uel! pars, partesue; uel certe illum continet semel, aut aliquoties, & aliquam insuper illius partem, uel partes. S I numerus 20. cum numero 4, conferatur ea ratione, qua illius multiplex est, nempe quincuplus, dicetur haec Hh 2 hac comparatio, habitudone, Proportio. Sic etiam proportio erit ea habitudo, quae idem numerus 10. cum numero 6o consertur, secundum quod illius tertia pars est; & sic de reliquis.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
