# Euclidis elementorum libri XV 590

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, POSTVLATA, SIVE PETITIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/590
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/590

NAM unitas sumpta toties, quot sunt in numero proposito ienitater, ipsum constituii. Quamobrem ipsum metitur per unitates, quae in ipso sunt, hoc est, per ipsummet numerum ex suis unitatibus constitutum. VI. OMNIS numerus se ipsum metitur per unitatem. CVN quilibet numerus semel sumptus sibi ipsi sit aequalis, manifestum est, omnem numerum seipsum metiri per unitatem. VII. SI numerus numerum multiplicans, ali quem produxerit, metietur multiplicans productum per multiplicatum, multiplicatus autem eundem per multiplicantem. NVMERVS enim A, numerum B, multiplicans prodycat numerum C. Dico A, metiri ipsum C, per B; & B, eundem C, per A Cum enim ex defin. 15. nu merus B, toties compositus constituat ipsum C, quot s.nt in A, unitates; perspi cuum est B, metiri ipsum C, per A, & eadem ratione A, ipsum eundem C, metiri per B, cum etiam B, ipsum A, multiplicans procreet numerum C, vt demonstrabitur propos. 16. huius lib. VIII. SI numerus numerum metiatur, & ille, per quem metitur, eundem metietur per eas, quae in metiente sunt, unitates, Hh 4 hoc jhoc est, per ipsum numerum metientem. VT quia numerus 6. metitur numerum 18. per 3. meinm& numerus 3. eundem numerum 18. per 6. hoc est, per vuna.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
