Latin
APLIBERS. VII
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 592
Unproofread scanNot analysed yet
APLIBERS. VII. A, mult iplex: Dini so ergo BC, in partes BE, EC, ipsi A, aequa les, &ipso CD, in par tes CF, FG, GD, ei dem A, aequales; erit numerus BD, compositus ex omnibus partibus BE, EC, CF, FG, GD, ipsi A, aequalibus, multiplex ipsius A. Quare A, ipsum BD, metitur. Quod est propositum. XI. NVMERVS quemcunque numerums metiens, metitur quoque omnem numerum, quem ille metitur. METIATVR numerus A, numerum B; &B, numerum CD. Dico eundem A, metiri quoque numerum CD, quem B, metitur. Cum enim B, metiatur ipsum CD; erit CD, ipsius B, multiplex. Diniso ergo CD, in partes CE, ED, ipsi B, aequales; metietur A, ipsos numeros CE, ED; quandoquidem numerum B, tam numero CE, quam ED, aequa lem, metiri ponitur. Igitur idem A, per pron. 10. metietur quoque numerum CD, ex CE, ED, compositum. Quod est propositum. XII. NVMERVS metiens totum &ablatum, metitur &reliquum. METIATVR numerus A, totum BC, &ablatum BD. Dico eundem A, metiri quoque reliquum DC. Cum enim A, metiatur &BC, &BD; eris tam BC, quam BD, ipsius! pua