# Euclidis elementorum libri XV 600

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/600
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/600

Nam si dati numeri fuerint quatuor, inuenienda erit primum maxima mensura communis titum numetorum si quinque, quatuor numerorum accipienda erit primum maxima communis mensura, &c. Reliqua uero omnia perl agenda, ut de tribus numeris dictum est. THEOR. 2. PROPOS. 4. OMNIS numerus, omnis numeri, minor maioris, aut pars est, aut partes. SINT duo numeri A, minor, & B, maior. Dico A, esse aut partem, aut partes ipsius B. Sint enim primo A, & B, inter se primi. Quia igitur quaelibet unitas nu meri A, pars est numeri B; perspicuum est, numerum A, esse partes numeri B. SINT deinde A, & B, non primi inter se, sed inter se compositi, & metiatur A, ipsum B. Quo posito manifestum est A, partem esse numeri B. SED iam A, non metiatur ipsum B; inuenta autem ma xima eorum mensura communis sit C; diuidaturque numerus A, in partes AD, DE, EF, quarum singulae ipsi C, A. D. E. F sint aequales. Quia igitur C, pars est ipsius B, cum ipsum metiatur; erit quoque AD, pars eiusdem B: similiter & DE, & EF: Ac propterea totus nu merus A, est partes numeri B. Omnis igitur numerus, omnis numeri, minor maioris, aut pars est, aut partes. Q uod demon strandum erat.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
