Latin
THEOR. 3. PROPOS. 5
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 601
Unproofread scanNot analysed yet
in parter BG, GC, EH, HF, ipsis A, &D, aequales; erit multitudo partium numeri BC, aequalis multitudini partium numeri EF, propterea quod eadem pars est A, ipsius BC, quae D, ipsius EF. Quia igi tur A, &BG, aequales sunt; si illis addantur aequales D, &EH; erunt A, &D, simul aequales ipsis BG, &EH, simul: Eodem argumento erunt A, &D, simul ipsis GC, &HF, si mul aequales: Et sic deinceps, si plures partes fuerint in BC, EF; aggregatum numerorum A, &D, tot aggregatis partium numerorum BC, &EF, aequale erit, quoties A, in BC, uel C, in EF continetur: Ac propterea eadem pars! erit uterque A, &D, simul utriusque BC, &EF, simul, quę est A, ipsuis BC, uel D, ipsius EF. Si numerus ergo nume ri pars fuerit, &c. Quod erat ostendendum. SCHOLIOX. EODEM modo demonstrabimus &hoc, quod sequitur. SI vnitas numeri pars fuerit, &altera unitas, uel numerus alterius numeri eadem pars; Et simul utraque unitas, uel unitas &numerus simul, utriusque numeri simul eadem pars erit, quae unitas numeri. HoC. ELIBERE. VII. HOC autem perspicus in his appositis exemplis. apparas. Ea dem enim prorsus est demonsiratio. B. G. C E. H. F. B. G. C E. HV. E POSSVMVS etiam hanc propositionem ad quotcunque numeros transferre, hoc modo.