# Euclidis elementorum libri XV 601

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, THEOR. 3. PROPOS. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/601
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/601

in parter BG, GC, EH, HF, ipsis A, & D, aequales; erit multitudo partium numeri BC, aequalis multitudini partium numeri EF, propterea quod eadem pars est A, ipsius BC, quae D, ipsius EF. Quia igi tur A, & BG, aequales sunt; si illis addantur aequales D, & EH; erunt A, & D, simul aequales ipsis BG, & EH, simul: Eodem argumento erunt A, & D, simul ipsis GC, & HF, si mul aequales: Et sic deinceps, si plures partes fuerint in BC, EF; aggregatum numerorum A, & D, tot aggregatis partium numerorum BC, & EF, aequale erit, quoties A, in BC, uel C, in EF continetur: Ac propterea eadem pars! erit uterque A, & D, simul utriusque BC, & EF, simul, quę est A, ipsuis BC, uel D, ipsius EF. Si numerus ergo nume ri pars fuerit, &c. Quod erat ostendendum. SCHOLIOX. EODEM modo demonstrabimus & hoc, quod sequitur. SI vnitas numeri pars fuerit, & altera unitas, uel numerus alterius numeri eadem pars; Et simul utraque unitas, uel unitas & numerus simul, utriusque numeri simul eadem pars erit, quae unitas numeri. HoC. ELIBERE. VII. HOC autem perspicus in his appositis exemplis. apparas. Ea dem enim prorsus est demonsiratio. B. G. C E.H. F. B. G. C E. HV.E POSSVMVS etiam hanc propositionem ad quotcunque numeros transferre, hoc modo.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
