Latin
THEOR. 4. PROPOS. 6
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 604
Unproofread scanNot analysed yet
DE, in partes AG, GB; DH, HE, numerorum C, &F, erit multitudo partium in numero AB, aequa lis multitudini partium in numero DE) propterea: quod eaedem partes est numerus AB, numeri C, qua numerus DE, numeri F. Quia igitur, quae pars est AG, numeri C, eadem est DH, numeri F; erit uterque AG, DH, simul endem pars utriusque C, F, simul, quae AG, ipsius C, ue DH, ipsius F. Eadem ratione erit uterque GR, HE, simul eadem pars utriusque C, F, simul, quae GB, ipsius C, uel HE, psius F: Et sic deinceps, si plures partes fuerint in AB, DE, erunt tor aggregata partium in numeris AB, DE, con tenta, partes caedem numerorum C, F, simul, quot partes eaedem est numerus AB, ipsius C, uel DE, ipsius F3 Ac pro inde eaedem partes erit uterque numerus AB; DE, simul, utriusque numer C, F, simul, quae AB, ipsius C, uet DE, ipsius F. Si numerus ergo numeri partes fuerit, &c. Q uod erat demonstrandum. SCHOLION. SED &hanc propositionem ad quotcunque numeros extendentes, hoc modo amplificabimus. SI sint quotcunque numeri quotcunque nu lmerorum, singuli singulorum, eaedem partes; Et omnes omnium simul eaedem partes erunt, quae unus unius. EADEM enim est demonstratio, si modo pro quinta propos. assumutur id, quod secundo loco demonsirauimus in scholio praecedenti zut hic perspicuum est. A. K.. B E. M.F