# Euclidis elementorum libri XV 616

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, EEVCLIDGEOMIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/616
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/616

A SINT tertio à, C, E, maiores quam B, D, F, at non multiplices. Quir igitur, propter eandem proportionem, A, ipsum B, & C, ipsum D, & E, ipsum F, aequaliter conti net, eandemque insuper partem, uel parres; Erit per lemma praece dentis propos. B, ipsius A, & D. ipsius C, & F. ipsius E, eaedem partes. Igitur ut prius, erunt omnes B, D. F, omnium 6. septimi A, C, E, simui caedem partes, quae E, ipsius A; Atque adeo peridem lemma, e contrario continebunt omnes numeri A. C, E, simul, omnes numeros B, D, F, simul, & A, ipsum B, aequaliter, eandemque insuper partem, uel partes. Quare per defin. 20. cadem proportio est omnium A, C, E, simul, ad omnes B, D, F, simul, quae est A, ad B. SINT quarto & ultimo A, C, E, ipsis B, D, F, aequales Q uoniam igitur, si aequalibus A, & B, aequales addantur C, & D, fiunt A, C. simul aequales ipsis B, e a - - D, simul, quibus si rursum addantur aequales E, & F, fiunt & omnes A, C, E, simul, omnibus B. D, F, simul aequales; Erunt, ut A, ad B, ita omnes A, C,E, simul! ad omnes B, D, F, simul, cum utrobique sit proportio aequa litatis. Si sint igitur quotcunque numeri proportionales, erit, &c. Q uod erat demonstrandum. THEOR. II. PROPOS. 13. SI quatuor numeri proportionales sint; Et uicissim proportionales erunt. SITA, ad B, ut C, ad D. Dico uicissim esse A, ad C,

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
