# Euclidis elementorum libri XV 628

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/628
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/628

Dico AB, CD, aeque metiri ipsos E, F; maiorem quidem A B; ipsum maiorem E, at minorem CD, ipsum minorem F: hoc est, autecedentem, ipsum antetedentem, & consequentem, ipsum C. H.D consequentem. Cum enim sit, ut AB, ad CD, ita E, ad F; erit uicissim, ut AB, ad E, ita CD, ad F; Atque adeo cum AB. CD, minores sint, quam EF; erit AB, ipsius E, & CD, ipsius F, eadem pars, uel partes. Partes quidem nequaquam: Diuisis namque, si fieri potest, AB, CD, in partes AG, GB; CH, HD, numerorum E, F; erit multi tudo partium AG, GB, aequalis multitudini partium CH, HD; Ac propterea AG, ipsius E, & CH, ipsius F, eadem pars. Erit ergo, ut AG, ad E, ita CH, ad F; & uicissim, ut AG, ad CH, ita E, ad F, uel AB, ad CD; Ac proinde numeri AG, CH, minores quam AB, CD, eandem habebunt proportionem, quam AB, CD. Quod est absurdum; cum AB, CD, in sua proportione ponantur minimi. Non ergo AB, ipsius E, & CD, ipsius F, eaedem partes sunt. Quare eadem pats; Ac propterea AB, ipsum E, & CD, ipsum F, aequaliter metietur. Minimi ergo numeri omnium candem cum eis rationem habentium, &c. Q uod demonstrandum erat.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
