# Euclidis elementorum libri XV 630

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/630
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/630

LIBER CL, ad H; & uicissim ut AK, ad CL, ita G, ad H, uel AB, 13. septimi ad CD. Eodemque modo erit, ut CL, ad EM, ita CD, ad EF. Quare continuantur numeri AK, CL, EM, in proportionibus numerorum AB, CD, EF, & minores quam AB, CD, EF. Quod est absurdum, cum hi ponantur in suarum proportionum continuatione minimi. Non ergo MB, CD, EF, eaedem partes sunt numerorum G, H, I. Quare: singuli singulorum eadem pars; Ac propterea AB, ipsum G, & CD, ipsum H, & EF, ipsum I, aeque metietur. Quod esi propositum. QUOD si tres numeri dati A, B, C, minimi sint in continuatione suarum proportionum, ita ut etiam quilibes duo mini mi sint, facilius idem hoc modo demonstrubitur. Sint alij tres D, E, F, non minimi, qui easdem habeant proportiones, quas A, B. C. Dico A, B, C, ipsos D, E, F, aeque metiri. Na per haec propos. 21. A, B. cum sint minimi in proportione A, ad B, cque metientur ipsos D, E; eademque ratione B, C, ipsos E, F. Quare cum A, ipsum D, & C, ipsum F, aeque metiatur, ac B, ipsum Ez metientur aeque omnes A, B, C, ipsos D, E, F. THEOR. 20. PROPOS. 22. SI fuerint tres numeri, & alij ipsis multitudine aequales, qui bini sumantur, & in eadem ratione, fuerit autem perturbata eo rum proportio; Etiam ex aequalitate in eadem ratione erunt. SINT tres numeri A, B, C, & rotidem D, E, F, qui bini sumantur, & in eadem ratione, sitque perturbata eorum proportio, ut quidem A, ad B, ta E, ad F; & ut B, ad C, ita D, ad E. Dico. FII ex ęqualitate quoque esse ut A, ad C, ita D, ad F. Cum enim sit ut A, ad B. ita E, ad F; erit numerus ex A, in F, genitus aequalis numero, qui fit ex B, in E.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
