Latin
SCHOLIOX
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 635
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam ergo est, ut A, ad CG, ita D, ad FH; &ut CG, ad BG, ita FH, ad EH; erit ex aequalitate, ut A, ad BG, ita D, ad EH. Quod est propositum. DENIQVE ex his omnibus inferemus hoc theorema, SI quotcunque numeri ad eundem habuerint proportiones, quas alij illis multitudine ęqua lles ad quendam alium eundem; Habebunt quo que illi omnes simul ad eundem, proportionem, quam omnes hi simul ad eundem. Et si idem numerus ad quotcunque numeros proportiones habuerit, quas idem numerus ad alios mul titudine illis aequales; Habebit quoque idem numerus ad omnes illos simul proportionem, quâ idem numerus ad hos omnes simul. HABBANT quotcunque numeri AB, BC, CD, ad eun dem E, proportiones, quas totidem FG, GH, HI, habent ad eundem K: Hoc est, sit ut AB, ad E, ita FG, ad K; &ut BC, ad E, ita GH, ad K; &ut CD, ad E, ita Hi, ad K. Dico on [nes illos simul, hoc est, ipsum AD, ad E, eandem habere proportionem, quam hi omnes simul, hoc est, ipse FI, ad K. Cum enim sit, ut AB, primus ad E, secundum, ita FG, tertius ad K, quartum: Item ut BC, quintus ad E, secundum, ita GH, ser tus ad K, quartum; erit quoque ut AC, primus cum quinte, ad E, secundum, ita FH, tertius cum sexto, ad K, quartum. Rusus quia est, ut AC, primus ad E, secundum, ita FH, teriis ad K, quartum: Item ut CD, quintus ad E, secundum, its HI, sextus ad K, quartum; erit etiam, ut AD, primus cun quinto, ad E, secundum, ita FI, tertius cum sexto, ad K, quar. tam: Atque ita de caeteris, si plures fuerint. SED habeat tam idem numerus E, ad nameros quoteunque AB, ILIBERS VIT B.