# Euclidis elementorum libri XV 637

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/637
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/637

Q uod erat demonstrandum. 1 χν. τα νυρυ THEOR. 22. PROPOS. 24. MINIMI numeri omnium eandem cum eis rationem habentium, primi inter se sunt. SINT numeri A, & B, minimi omnium eandem cum ipsis oroportionem habentium. Dico eos esse inter se pri ρ. δ τὴρ ῥ σ mos; hoc est, nullum numerum, praeter unitatem, communi men sura eos metiri. Si enim non sunt inter se primi, sed habeant numerum communem mensu ram; sit numerus C, eorum mensura communis, metiaturque C, numrrus numerum quidem A, toties, quoties unitas est in numero D; At uero ipsum B, toties, quot es unitas est in E. Quia igitur C, toties compositus, quot in D. sunt unitates, procreat ipsum A; & idem C, toties composi tus, quot sunt unitates in E, producit ipsum B; fit, ut D, & E, ipsum C, multiplicantes, producant A, & B. Quare cadem erit proportio A, ad B, quae D, ad E; Atque adeo, cum D, & E, partes ipsorum A, & B, minores sint, quam A, & B; non erunt A, & B, numeri minimi omnium eandem cum eis rationem habentium. Quod est absurdum. Primi ergo inter se sunt numeri A, & B; Ac proinde, minimi numeri omnium eandem cum eis rationem habentium primi inter se sunt. Quod ostendendum crat. SCHOELIBERS.VII. IIG 16.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
