Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 638
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLION. HAUC propesitionem, &praecedentem cum Campano ad plures numeros extendemus, hoctmodo . π ἐ σQUOTCVNQVE numeri inter se primi, minimi sunt in continuatione suarum proportionum. Et quotcunque numeri in continuatione suarum proportionum minimi, sunt inter se primi. SINT quotcunque nameri inter se primi A, B, C. Dico eos minimos esse in continuatione suarum proportionum, ita ut in minoribus numeris continuari non possint, quamuis proportio duorum in minoribus numeris reperiatur. Si enim non sunt minimi, erunt aliqui alij minores ipsis, nempe D, E, F, minimi in continuatione illarum propertionum. Quia igitur D, E, F, minimi, sunt in proportione numerorum A, B, C; metietur D, ipsum A, &F, ipsum B, &F, ipsum C, aequs, per ea, quae ad propos. 21. huius lib. demonstrauimus; atque adeo secundum anum eundem numerum, qui sit G; ita ut D, toties metiatur ipsum A, &E, ipsum B, &F, ipsum C, quoties unitas est in G. Quoniam igitur unitas numerum G, &numerus D, ipsum A, aeque metitur; metietur quoque nicissim aque unitas numerum D, &numerus G, numorum A: Eademquo ratione idem G, metietur &ipsum B. &ipsum C, aeque atque unitas ipsos E, F; Atque ideireo A, B, C, cum habeant numerum G, commnnem mensuram, non erunt inter se primi, sed compositi. Quod est absurdum, &contra hypothesim. Non sunt igitur alij numeri minores ipsiA, B, C, minimi in continuatione proportionum A, ad B, &B, ad C; sed ipsi A, B, C, minimi sunt. IAM uero sint A, B, C, in continuatione suarum proportionum minimi. Dico eos primos esse inter se. Si enim non sunt nter se primi, metiatur eos communi mensura numerus G, ita