# Euclidis elementorum libri XV 643

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, EEOCLID GOMIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/643
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/643

sunt inter se primi, meuatur illos, si fieri potest, communi mensura numerus D.. Q uia igitur D, metitur totum AC, & ablatum AB, metietur quoque reliquum BG Non igitur primianter se sunt AB, BC, cum eos metiatur numerus D. Q uod est absurdum, & contra hypothesim. Quare AC, ad AB, primus erit. Eodemque modo ad BC, ostendemus eundem esse primum. SE D iam uterque AB, BC, simul, primus sit ad vnum aliquem illorum, uidelicet ad AB. Dico & AB, BC, inter se pirimos esse. Si enim non sunt inter se primi, metiatur illos, si fieri potest, numerus D. Quia igitur D, metitur AB, & BC; metietur quoque D, numerum AG, ex AB, BC, conpositum; Ac proinde AC, AB, non sunt inter se primi, cum eos numerus D, metiatur. Quod est absurdum, & contra hypothesim. Sunt igitur AB, BC, inter se primi. Eodemque argumento ostendemus AB, BC, inter se primos esse, si AC, ad BC, primus esse ponatur. Si duo ergo numeri pai mi inter se fuerint, &c. Quod erat demonstrandum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
